라틴어 문장 검색

Verumtamen caritatis vel benevolentiae nomine quid ethnicus ille significare voluerit, non video.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:4)
Forte nomine caritatis mentis affectum, benevolentiae vero operum expressit effectum.
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 2:6)
Quomodo non inter eos rerum divinarum et humanarum cum caritate et benevolentia fuit summa consensio, quibus erat cor unum et anima una?
(DE AMICITIA, CAPUT II. Inter quos sit amicitia vera. 3:9)
Amicitia itaque spiritalis inter bonos, vitae, morum, studiorum que similitudine parturitur, quae est in rebus humanis atque divinis cum benevolentia et caritate consensio.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:1)
Quae quidem diffinitio ad amicitiam exprimendam satis mihi videtur esse sufficiens, si tamen more nostro caritas nuncupetur, ut ab amicitia omne vitium excludatur, benevolentia autem ipse sensus amandi qui cum quadam dulcedine movetur interius exprimatur.
(DE AMICITIA, CAPUT III. Amicitia triplex: carnalis, mundialis, spiritualis et vera. 1:2)
Voluit autem, nam et ita ratio eius aeterna prescripsit, ut omnes creaturas suas pax componeret, et uniret societas;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:9)
Hinc est quod nullum genus rerum solitarium reliquit, sed ex multis quadam societate connexuit.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:11)
Ita inter ipsa insensibilia quasi amor quidam societatis elucet, cum nihil eorum solum sit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:14)
sed cum quadam sui generis societate et creetur, et persistat.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:15)
Verum inter ipsa sensibilia quanta amicitiae species et societatis amoris que fulgeat imago, quis facile dixerit?
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:16)
tam avide et iucunde mutua societate fruuntur, ut nihil magis quam ea quae amicitiae sunt curare videantur.
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:19)
inter quos grata societas, et amor suavissimus eamdem voluntatem, eumdem crearet affectum;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:21)
Postremo cum hominem condidisset, ut bonum societatis altius commendaret:
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:24)
qui, videntes a multis sacra fidei ac societatis iura violari, arctiori se dilectionis et amicitiae foedere constrinxerunt;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 1:38)
Verum his in quibus omnem virtutis sensum oblitteravit impietas, ratio quae in eis exstingui non potuit, ipsum amicitiae et societatis affectum non reliquit;
(DE AMICITIA, CAPUT IV. Amicitiae origo et progressus. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION